Nondum lucet, sed Aurelia, mater Marci et Corneliae, iam in villâ occupata est.
Irata est quod servos sedentes conspicit.
"Agite, molesti servi!" inquit. "Cur nihil facitis? Cur vos ibi sedetis?”
“Cur non strenue laboratis?”
“Omnia statim parare necesse est quod nos hodie Romam redimus."
Iam strenue laborant servi.
Tum Aurelia pueros excitare parat.
Intrat igitur cubiculum Marci. Clamat, "Age, Marce! Tempus est surgere."
“Nos ad urbem redire paramus." Marcus matrem audit sed nihil respondet.
Deinde Aurelia cubiculum Sexti intrat.
Clamat, "Age, Sexte! Tempus est surgere."